DOGMATISTAE seu DogmaTIZATORES

DOGMATISTAE seu DogmaTIZATORES
DOGMATISTAE, seu DogmaTIZATORES
in Forc Inquisitorum Ecclesiae Rom. hodie, qui olim Haeretici perfecti, Haeresiarchae dicuntur, qui haereses excogitarunt, aut inventas alios docuêrunt, et sic erroris Magistri facti sunt. Vestiti quoque appellantur Concil Biterr. c. 16. Hos, abiuratione factâ, perpetuo carceri includi voluit, Concilium Tarracon. vel arbitrarias paenitentias iis iniungebant olim. Ad paenitentiam enim illos recipiebant; tum ob alias causas, tum quia exemplo suo multos conversuri credebantur. Inprimis id observari volebant, cum talis esset magnae auctoritatis. doctrinae aut dignitatis: qualis Berengatius fuit, qui propterea in vita conservatus est. Hodie vero, omnes tales sine misericordia tradendos Curiae saeculari, Doctores Pontificii plerumque sentiunt, de quo tamen, nullo adhuc iure cautum est. Sponte venientes, admittendos, non tamen nisi sub gravissimis paenitentiis, iudicat Pegna Praxi Inquisit. Vide et Eymericum Directorio Inquisitor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”